monumenta.ch > Cassiodorus > 2 > sectio > 78
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXVII <<<     >>> in Psalmum LXXIX

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXVIII

1 Psalmus Asaph.
2 Sicut saepe diximus haec [ed., hic] significatio nominis ad actus illos pertinet qui ad mandata Domini gratiamque referuntur. Asaph vero significat Synagogam, quae tamen catholicae convenire possit Ecclesiae. Neque enim Christianis alieni credendi sunt, qui gratiae dominicae claritate fulserunt. Adde prophetas, patriarchas et populum illum iam Christo devotum ante tempora Christiana. Est ergo et iste psalmus totus in lamentatione positus, sicut et septuagesimus tertius, qui futura tempora velut praeterita deplorat, et propter duritiam cordis sui genti graviter affligendae, pietatis studio precatur Christum Dominum subvenire.
3 Divisio psalmi.
4 Priusquam de divisione dicamus, oportet gestarum rerum breviter insinuare notitiam, ut dum causa praemittitur, textus psalmi intelligibilius audiatur. Machabaeorum nobis primus liber insinuat Antiochum regem cum Ierosolymam venisset, hostiliter civitate opibus enudata, in templo Dei idola posuisse, Hebraeosque dum diis suis sacrificare cogeret, multos martyres effecisse. Quapropter Asaph (quem diximus personam gestare fidelium populorum) per totum loquitur psalmum. In prima parte dinumerans quanta temporibus praedicti regis Antiochi pertulerit Ierusalem populusque Iudaeorum. Secunda parte Dominum rogat ut supra potentes inimicos iram suae indignationis effundat, et peccatis servorum suorum dignetur esse propitius. Tertio prophetiae spiritu postulat vindicari non peremptionis voto, sed correctionis studio.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam. Quamvis longis ante temporibus David fuerit, quam rex existeret Antiochus, omnia tamen more suo quasi transacta refert, quae Spiritu sancto repletus praevidebat esse ventura. Hinc est quod Asaph deflens subito clamabat ad Dominum: Venerunt gentes, tanquam iam muros erumperent, et formidata captivitas introiret. Gens enim dicta est, quod uno sit genere procreata. In haereditatem, Ierusalem significat, ubi erat haereditas Dei in sanctis hominibus constituta: qualis fuit Matathias, Eleazar, septem fratres cum sancta matre; quales fuerunt mille, qui, ne sabbatum violarent, omnes se passi sunt ab hostibus quietis manibus interire; et caeteri quos notitia minime comprehendit. Addidit, tuam, ut excitaret iudicis animum contra adversarios truculentos: dicens eos venisse ad laesionem rei, quae ad iudicem pertinebat. Haec oratores latius copioseque dixerunt, cum adversariis suis odium facere invidiamque niterentur.
7 (Vers. 2.) Coinquinaverunt templum sanctum tuum, posuerunt Ierusalem velut pomorum custodiarium. Aptissime sancto viro sacrati templi prius occurrit iniuria: ut hoc inter initia defleret, quod ad divinam noverat contumeliam pertinere. Coinquinaverunt, dixit, polluerunt: quoniam illo tempore non est eversum sanctuarium Domini, sed impiae gentes in sanctissimis locis simulacra nefanda praesumptione posuerunt; ut ubi colebatur verus Deus, ibi immundus adoraretur spiritus. Sic enim de Antiocho in Machabaeorum libro legitur: Iussit coinquinari sancta, et sanctum populum Israel; iussit aedificari aras et templa et idola, ut immolarent carnes suillas [I Mach. I, 49, 50], etc. Sequitur dolenda nimis et iniuriosa comparatio: Posuerunt Ierusalem velut pomorum custodiarium. Quod schema dicitur parabole, quando res sibi genere dissimiles comparantur. Custodiaria siquidem pomorum dicuntur tuguria, quae sibi hortorum cultores ad depellendam solis iniuriam, et ad custodiendas furum improbas manus frondibus liscisque [ed., foliisque] communiunt; quae mox ut pomorum tempus abscesserit, tanquam inutilia derelinquunt. Quapropter gentes quae Ierosolymam vastaverunt, illam templi pulchritudinem singularem sic contemptibilem putaverunt tanquam casellulam pomorum, quae vilis atque despecta transacta aestate deseritur. Unde et Isaias dicit: Relinquetur filia Sion velut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario [Isai. I, 8].
8 (Vers. 3.) Posuerunt mortalia servorum tuorum escas volatilibus coeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. Postquam de divini templi conquestus est iniuria, venit ad hominum neces; ut eos post sacrilegii culpas, homicidii reatus argueret. His tamen aliquid maius adiicitur, ut crudeli immanitate trucidatos, feris etiam abiicerent insepultos. Contemptus siquidem corporum mortuorum non ad parvam refertur invidiam [ms. A., iniuriam]; nam si sepelire est pietatis officium, volatilibus coeli abiicere, magnae crudelitatis constat exemplum. Dicendo autem, servorum tuorum, martyres significat, qui in illa captivitate copiosa persecutione floruerunt, sicut in libro ipso legitur: Multi de populo Israel obtinuerunt, et confortati sunt in eis, ut non manducarent immunda; et elegerunt mori magis quam cibis a Domino vetitis coinquinari [I Mach. I, 65]. Sequitur, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. Una res duplici varietate describitur, ut diversitas crudelis facti auditum possit iudicis exaggerare piissimi. Non enim suffecerat mortuos volatilibus tradere, nisi et feras permitterent eorum corpora laniare.
9 (Vers. 4.) Effuderunt sanguinem eorum sicut aquam in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret. Adhuc in ipsa exaggeratione remoratur: ne cito transiret ab animo, quod atroci commissum videbatur exemplo. Dicendo enim, sicut aquam, crudelibus factis auget invidiam, ut ita sibi crederent humanum sanguinem effundere licuisse, quemadmodum solet aqua sine alicuius culpa decurrere. Nam quod addidit, in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret, nefandissimam copiam sceleratae caedis ostendit, ut non solum intra urbem, verum etiam circa muros civitatis tantum provenisset exitium; quatenus devotionem sepulturae nullus implere valuisset, dum par conditio cunctos involveret; sicut in anteriore psalmo dicit: Iuvenes eorum comedit ignis, et virgines eorum non sunt lamentatae [Psal. LXXVII, 63].
10 (Vers. 5.) Facti sumus opprobrium vicinis nostris, derisui et contemptui his qui in circuitu nostro sunt. Gloriam illam Ierosolymorum toto orbe mirabilem usque ad opprobrium dicit venisse vicinorum, ut quanta prius nobilitate resplenduit, tanta postea abominatione sorderet; sicut et Ieremias in Lamentationibus ait: Quomodo sedet sola civitas quae abundabat populis, facta est ut vidua quae multiplicata erat in nationibus: princeps in regionibus facta est in tributo [Thren. I, 1]. Et paulo post: Haec est civitas quae dicebatur corona gloriae, iucunditas universae terrae [Ibid. II, 15]. Sequitur derisui, et contemptui his qui in circuitu nostro sunt. Eadem repetita diversitate congeminat, ut illud quod dixerat opprobrium, clarius monstraretur. Dicit enim Hebraeos fuisse derisui, qui prius fuerant Domini devotione reverendi. Contemptui vero tunc sunt habiti, quando eos captivitati traditos videbant, quibus pridem tot regna cessisse cognoverant. Nec vacat quod additum est, qui in circuitu nostro sunt: quia semper graviora sunt opprobria quae vicinitas novit, dum assidua reputatione suscipitur, quod longinquitatis beneficio minime sustinetur. Sic totus iste textus a principio crescens, schema istud nobilissimum facit quod vocatur auxesis, Latine vero nuncupatur augmentum. Ubi sunt oratores qui ad artem verisimilem veritatis officia transtulerunt? Ecce quibus argumentis agit simplicitas ingeniosa, non malitiosa calliditas.
11 (Vers. 6.) Usquequo, Domine, irasceris in finem; accendetur velut ignis zelus tuus? Venit ad secundam partem, in qua pium iudicem rogat ne usque ad finem irascatur genti Iudaicae, quando se venturum prophetarum sacris praedicationibus indicavit. Sancti enim viri quamvis mala paterentur, sciebant se a Domino minime deserendos; sicut alius psalmus dicit: Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me [Psal. CXVII, 18]. Prophetiae quoque spiritu denuntiat fieri quae praevidebat esse ventura. Tempore siquidem ipsius captivitatis Mathathias unus Hebraeorum zelo paternae traditionis incensus [I Mach. II, 23], quia videbat ad idolorum culturam civicum populum trahi, collegit reliquos fideles, atque in exercitum regis Antiochi cum filiis suis tanta indignatione prosilivit, ut se et a iugo servitutis exueret, et imperata sacrificia gloriosissime respuisset; intantum ut quemdam Iudaeum idolis immolantem supra ipsas aras amore sanctae devotionis exstingueret.
12 (Vers. 7.) Effunde iram tuam in gentes quae te non cognoverunt, et in regna quae nomen tuum non invocaverunt. Postquam narravit Hebraicae gentis gravissimas calamitates, nunc petit a iusto iudice ut vastatores eorum afflictiones sustineant, qui nomen eius omnimodis nesciebant. Effunde iram tuam, dicit, id est, supra adversarios indignationem tuam abundanter emitte; ut sicut nos illi comprimunt, ita tuis virtutibus obruantur. Sciebat enim humanam victoriam tandiu posse praevalere, quandiu divina potentia permisisset. Et cum dicit, quae te non cognoverunt, culpas mitigat Iudaeorum: quoniam etsi multi deliquerant, erant tamen inter eos qui dominicis iussionibus serviebant. Istos enim dicit merito persequendos qui nomen Domini omnimodis ignorabant. Sic culpa quae excusari non potest, superioris criminis collatione levigatur. Nec vacat quod ante dixit, in gentes, postea in regna; prius enim populis imprecatus est, deinde ipsis regnis quae talia fieri crudeliter imperabant.
13 (Vers. 8.) Quia comederunt Iacob, et locum eius desolaverunt. Pro gente quae peccaverat, gratissimi patriarchae nomen obiectum est; ut recordatio sanctissimi viri populi delicta mitigaret. Quae figura dicitur anteprosopon, quando pro homine ingrato ponitur persona gratissima. Dicendo enim, comederunt, significat comedi fecerunt. Saevitiam impiae gentis ostendit, dum cadavera mortuorum ferarum comestionibus exponebant. Sive comedi significat eos qui, lege Domini derelicta, impia superstitione glutiti sunt. Sequitur, et locum eius desolaverunt. Eversionem et solitudinem deplorat pulcherrimae civitatis, quando impia dominatione, persuasione gentilium civium suorum habitatione nudata est.
14 (Vers. 9.) Ne memineris iniquitates nostras antiquas, cito nos anticipet misericordia tua, quia pauperes facti sumus nimis. Confessione delictorum propitium sibi iudicem reddit, ut qui se per iustitiam vindicare non poterat, per supplicationes necessarias expiaret. Sed cum sciret Asaph Antiochi regis tempore nonnullos Iudaeorum esse seducendos, ut Domini cultura derelicta, nefanda idola sequerentur, non poterat pro antiquis tantum rogare culpis, quos sciebat futuris quoque temporibus ingentia scelera perpetrare. Sed hic, antiquos, similes antiquis culpis aestimo debere sentire, quibus per innumeros annos nefanda mundi pravitate peccatum est; sicut et alius psalmus dicit: Ecce veteres posuisti dies meos [Psal. XXXVIII, 6]. Sequitur, cito nos anticipet misericordia tua. Qui timet iudicium Domini anticipari se eius misericordia recte desiderat, quia nisi indulgentia praevenerit peccatorem, in iudicio non absolvet errantem. Addidit, quia pauperes facti sumus nimis. Paupertas est enim in nobis exiguitas bonorum operum, et non habemus quod possimus offerre iustitiae, si nos incipiat vigor aequitatis inquirere. Super hoc ponit et, nimis: ne quis se putaret de probitate actuum suorum debere praesumere, cum se bonis meritis nimis pauperem esse cognosceret.
15 (Vers. 10.) Adiuva nos, Deus salutaris noster, propter honorem nominis tui. Cum dicit, Adiuva nos, significat forsitan illud certamen quod Mathathias assumpturus erat ut Hebraeos a superstitionum clade liberaret; ut causa humanis viribus desperata Domini virtute iuvaretur. Et bene infirmitatem suam intellexit, qui Salvatorem medicum totis viribus invocavit; quatenus erepti Iudaei honorem eius nomini reddere potuissent. Utiliter autem se adiuvandum propter honorem Domini dicit, non propter aliquod meritum suum.
16 Vers. 11. Domine, libera nos, et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum. Qui de propriis viribus desperat, necessarie ad auxilium omnipotentis iudicis currit, ut quod actibus propriis conferri non potest, pietate sancti nominis tribuatur. Ideo enim Salvator dicitur, quia in se sperantes salvat, et imminentes peccatorum poenas commutat in praemia.
17 (Vers. 12.) Nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum? et innotescat in nationibus coram oculis nostris. Reddit causam cur petiverit plebem Domini debere liberari, scilicet ne illud usitatum dicatur a perfidis: Ubi est Deus eorum? Nam quamvis fideles diversa flagella patiantur, istud tamen ab eis non potest ferri, quando creaturarum omnium insultatur auctori. Dicendo enim, Ubi est? putatur aut praesens non esse, aut non posse defendere. Et respice quam necessarie inter calamitates suas illud opprobrium commemorat, quod ad divinam pertinebat contumeliam. Sequitur, et innotescat in nationibus coram oculis nostris. Hic est subaudiendum, vindicta, quam solet Dominus de perfidis facere, quando eos cogit desideria prava damnare. Cum dicit, coram oculis nostris, celeritatem postulat ultionis; ut videat fieri quod aliquando noverat posse concedi.
18 (Vers. 13.) Vindica sanguinem servorum tuorum, qui effusus est. Tertiam partem quae restabat exsequitur, ut vindicet sanguinem fidelium, qui pro eius nomine martyria pertulerunt. Vindicatio est enim per quam vis et iniuria iusta retributione defenditur. Sed hic illud videtur optari, quod ad conversionem respicit inimici. Nam cum hic in eis temporaliter vindicatur, interitum aeternae damnationis evadunt; sic enim in Apocalypsi legimus [Apoc. VI, 10]: Sub ara Dei martyrum animas postulare ut divino iudicio vindicentur. Quae vindicta accipienda est ad modum quem diximus, quia beati viri crudeliter se non expetunt vindicari, cum acceperint monita: Orate pro inimicis vestris, benefacite his qui oderunt vos [Matth. V, 44], et his similia. Ad postremum ipse Dominus praeceptorum suorum potentissimus exsecutor in cruce positus ait: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34].
19 (Vers. 14.) Intret in conspectu tuo gemitus compeditorum; secundum magnitudinem brachii tui posside filios morte punitorum [ms. A., mortificatorum]. De illis dicit quos pro nomine Domini vinxerat irreligiosa gentilitas, qui crebris gemitibus omnipotenti Domino supplicabant ut eius Ecclesia in fratribus non deficeret, etiamsi ipsos imminens poena consumeret. Sancti enim viri talia semper petunt, quae ad fidei augmenta proficiunt. Sequitur, secundum magnitudinem brachii tui posside filios morte punitorum. Nimis pia suboritur et affectuosa precatio, ne filios eorum Dominus a sua possessione proiiciat, qui pro eius religione morte puniti sunt. Innumera enim tunc ibi turba martyrum fuit, quorum posteri Dominum desiderant possidere, ne aliquo errore vitientur. Ille siquidem quando nos possidet, diabolica in nobis iura non praevalent.
20 Vers. 15. Redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum: improperium ipsorum, quod exprobraverunt tibi, Domine. Tale est Redde quale quod superius dixit, Vindica; quod etsi afflictionem tribuit corporum, salutem tamen efficit animarum. Vicinos, finitimos dicit, de quibus superius ait: Facti sumus opprobrium vicinis nostris. Septuplum perfectionem significat muneris coelestis, quod accipimus quando Spiritus sancti illuminatione complemur, de quo et alio loco dictum est: Argentum igne examinatum, terrae purgatum septuplum [Psal. XI, 7]. Quod ad conversionem ipsorum non est dubium pertinere, quando sic recipiunt, ut in bonis partibus commutentur. In sinu eorum, utique in animarum secreto debemus accipere, ubi semper fit gloriosa conversio. Sequitur, improperium ipsorum, quod exprobraverunt tibi, Domine. Fecerunt iniurias, dicant laudes; fuerunt increduli, sint devoti; exstiterunt superbi, fiant humiles. Tunc enim Dominus gloriose vindicatus agnoscitur, quando maledicorum ore laudatur.
21 (Vers. 16.) Nos autem populus tuus et oves gregis tui, confitebimur tibi in saeculum. De illis (sicut arbitror) dicit reliquis qui Mathathiae studio congregati, legem Domini custodire meruerunt. Istae revera sunt oves Domini, quae eius gloriam confitentes in fidei firmitate manserunt. Potest autem hoc et generaliter accipi, ut ibi mixtus videatur et populus Christianus: quoniam (sicut saepe dictum est) ex duobus populis congregatio facta est una sanctorum. Intuendum autem est lamentationem suam qua suavitate concluserit, ut Domini dicat esse gregem, pro quo devotissimus supplicabat, ne diutius irasceretur eis, quos suos esse meminerat.
22 Et in saeculum saeculi narrabimus laudem tuam. Hic illam tangit futuri saeculi beatissimam psalmodiam, quam chorus sanctorum sine cessatione dicturus est; non ut alios instruat, quia ibi nullus erit indoctus; sed ut honorem debitum reddentes, praeconiorum ipsorum sua vitate pascantur.
23 Conclusio psalmi.
24 Secundus iste iam psalmus est qui honorabilem Ierusalem pia lamentatione deflevit. Sed sciendum quod septuagesimus tertius captivitatem continet quam pertulit sub Romanis: iste vero Antiochi regis deflet sacrilegam et crudelissimam vastitatem. Considerandum quoque et alta mente condendum est quod charitatis studio commonemur Ecclesiae Dei bonis laetari, et iterum calamitatibus eius vehementer affligi. Legitur enim: Felices qui gaudent in pace tua, et felices omnes qui contristabuntur in omnibus flagellis tuis! Quapropter convenit ut quod unicuique fidelium provenerit, ad nostros dolores proximitatis studio transferamus, sicut Apostolus dicit: Si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra [I Cor. XII, 26]. Hinc enim charitas illa praecelsa conquiritur, hinc praedicata unitas invenitur. Et si causam boni istius altius perscruteris, hinc et illa coelestis affectio gignitur, quae Domini Ecclesiam locupletare monstratur.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXVII <<<     >>> in Psalmum LXXIX
monumenta.ch > Cassiodorus > 2 > sectio > 78